Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur,
  2. quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
  3. digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
  4. cui potior patria [*]() fuit interdicta voluptas.
  5. si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
  6. nil est iucundum, vivas in amore iocisque?.
  7. Vive, vale! si quid novisti rectius istis,
  8. candidus imperti; si nil,[*]() his utere mecum.