Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis
  2. hoc age deliciis. Virtutem verba putas [*]() et
  3. lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
  4. ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
  5. mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et [*]()
  6. tertia succedant et quae pars quadret [*]() acervum.
  7. scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
  8. et genus et formam regina Pecunia donat,
  9. ac bene nummatum decorat Suadela Venusque,
  10. mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
  11. ne [*]() fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,
  12. si posset centum scaenae praebere rogatus,
  13. qui possum tot? ait; “tamen et quaeram et quot habebo
  14. mittam:” post paulo scribit sibi milia quinque
  15. esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis,
  16. exilis domus est, ubi non et multa supersunt
  17. et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo
  18. p.290
  19. si res sola potest facere et servare beatum,
  20. hoc primus [*]() repetas opus, hoc postremus omittas.
  21. Si fortunatum species et gratia praestat,