Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Haec ego procurare et idoneus imperor et non
  2. invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
  3. corruget naris, ne non et cantharus et lanx
  4. ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
  5. sit qui dicta foras eliminet, ut [*]() coeat par
  6. iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
  7. et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
  8. detinet, adsumam.[*]() locus est et pluribus umbris:
  9. sed nimis arta premunt olidae convivia caprae,
  10. tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis
  11. atria servantem postico falle clientem.