Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
  2. quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
  3. scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
  4. an tacitum silvas inter reptare salubris,
  5. curantem quidquid dignum sapiente bonoque [*]() est?
  6. non tu corpus cras sine pectore: di tibi formam,
  7. di tibi divitias dederunt [*]() artemque fruendi.
  8. quid voveat dulci nutricula maius alumno,
  9. qui [*]() sapere et fari possit quae sentiat, et cui
  10. gratia, fama, valetudo contingat abunde,
  11. et mundus [*]() victus non deficiente crumina?
  12. Inter spem curamque, timores inter et iras [*]()
  13. omnem crede diem tibi diluxisse supremum,
  14. grata superveniet, quae non sperabitur hora.
  15. me pinguem et nitidum bene curata cute vises,
  16. cum ridere voles, Epicuri de [*]() grege porcum.