Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Fingit equum tenera docilem cervice magister
  2. ire viam qua [*]() monstret eques; venaticus, ex quo
  3. tempore cervinam pellem latravit in aula,
  4. militat in silvis catulus, nunc adhibe puro
  5. pectore verba puer, nunc te melioribus offer,
  6. quo semel est imbuta recens, servabit odorem
  7. testa diu. quod si cessas aut strenuus anteis,
  8. nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
  9. p.268
  1. Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
  2. Claudius Augusti privignus, scire laboro.
  3. Thracane [*]() vos Hebrusque nivali compede vinctus,
  4. an freta vicinas inter currentia turris,[*]()
  5. an pingues Asiae campi collesque morantur?
  6. Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
  7. quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
  8. bella quis et paces longum diffundit in aevum?
  9. quid Titius, Romana brevi venturus in ora?
  10. Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
  11. fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
  12. ut meminit nostri? fidibusne Latinis