Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. dum poenas odio per vim festinat inulto,
  2. ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret
  3. imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.[*]()
  4. Fingit equum tenera docilem cervice magister
  5. ire viam qua [*]() monstret eques; venaticus, ex quo
  6. tempore cervinam pellem latravit in aula,
  7. militat in silvis catulus, nunc adhibe puro
  8. pectore verba puer, nunc te melioribus offer,
  9. quo semel est imbuta recens, servabit odorem
  10. testa diu. quod si cessas aut strenuus anteis,
  11. nec tardum opperior nec praecedentibus insto.