Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. hinc illae lacrimae. “spissis indigna theatris
  2. scripta pudet recitare et nugis addere pondus,”
  3. si dixi, rides, ait, “et Iovis auribus ista
  4. servas: fidis enim manare poetica mella
  5. te solum, tibi pulcher.” ad haec ego naribus uti
  6. formido et, luctantis acuto ne secer ungui,
  7. displicet iste [*]() locus, clamo et diludia posco,
  8. ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
  9. ira truces inimicitias et funebre bellum.