Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
  2. quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum,
  3. an secretum iter et fallentis semita vitae.
  4. Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
  5. quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
  6. quid sentire putas? quid credis, amice, precari?
  7. sit mihi quod nunc est, etiam minus, et [*]() mihi vivam
  8. quod superest aevi, si quid superesse volunt di;
  9. sit bona [*]() librorum et provisae frugis in annum
  10. copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.[*]()
  11. Sed satis est orare Iovem, qui [*]() ponit [*]() et aufert,
  12. det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.