Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. da mihi fallere, da iusto sanctoque [*]() videri,
  2. noctem peccatis et fraudibus obice nubem.”
  3. Qui melior servo, qui [*]() liberior sit avarus,
  4. in triviis fixum cum se demittit [*]() ob assem,
  5. p.356
  6. non video; nam qui cupiet, metuet quoque; porro,
  7. qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam,
  8. perdidit arma, locum Virtutis deseruit, qui
  9. semper in augenda festinat et obruitur re.
  10. vendere cum possis captivum, occidere noli;
  11. serviet utiliter; sine pascat durus aretque,
  12. naviget ac mediis hiemet mercator in undis,
  13. annonae prosit, portet frumenta penusque.
  14. Vir bonus et sapiens audebit dicere: “Pentheu,
  15. rector Thebarum, quid me perferre patique
  16. indignum coges?” Adimam bona. “Nempe pecus, rem,
  17. lectos, argentum: tollas licet.” “In manicis ot
  18. compedibus saevo te sub custode tenebo.”
  19. Ipse deus, simul atque volam, me solvet. opinor,
  20. hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est.[*]()