Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. evellas agro, et melior sit Horatius an res.
  2. Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur,
  3. fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
  4. insolabiliter, tamen istuc mens animusque
  5. fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra,
  6. rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum.
  7. cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.[*]()
  8. stultus uterque locum immeritum causatur inique:
  9. in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
  10. Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
  11. nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:
  12. me constare mihi scis et discedere tristem
  13. quandocumque trahunt invisa negotia Romam,
  14. non eadem miramur; eo disconvenit inter
  15. meque et te. nam quae [*]() deserta et inhospita tesqua
  16. credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
  17. p.340
  18. quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina
  19. incutiunt urbis desiderium, video, et quod
  20. angulus iste feret piper et tus ocius uva,
  21. nec vicina subest vinum praebere taberna