Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
  2. Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
  3. nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:
  4. me constare mihi scis et discedere tristem
  5. quandocumque trahunt invisa negotia Romam,
  6. non eadem miramur; eo disconvenit inter
  7. meque et te. nam quae [*]() deserta et inhospita tesqua
  8. credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
  9. p.340
  10. quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina
  11. incutiunt urbis desiderium, video, et quod
  12. angulus iste feret piper et tus ocius uva,
  13. nec vicina subest vinum praebere taberna
  14. quae possit [*]() tibi, nec meretrix tibicina, cuius
  15. ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges
  16. iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
  17. disiunctum curas et strictis frondibus exples;
  18. addit opus pigro rivus, si decidit imber,
  19. multa mole docendus aprico parcere prato.
  20. Nunc age, quid nostrum concentum [*]() dividat audi.
  21. quem tenues decuere togae nitidique capilli,