Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
  2. p.330
  3. utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro
  4. defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum,
  5. vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest.
  6. Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res,
  7. Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
  8. Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates
  9. Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
  10. Italiae pleno defudit [*]() Copia cornu.