Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Ieci,
  2. si recte frueris, non est ut copia maior
  3. ab Iove donari possit tibi. tolle querellas:
  4. pauper enim non est, cui rerum suppetit usus,
  5. si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
  6. divitiae poterunt regales addere maius.
  7. si forte in medio positorum abstemius herbis
  8. vivis et urtica, sic vives protinus, ut te
  9. confestim liquidus Fortunae rivus inauret,
  10. vel quia naturam mutare pecunia nescit,
  11. vel quia cuncta putas una virtute minora.
  12. Miramur, si Democriti pecus edit agellos
  13. cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox;
  14. cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
  15. nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:
  16. quae mare compescant causae, quid temperet [*]() annum,
  17. stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,
  18. quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
  19. quid velit et possit rerum concordia discors,
  20. Empedocles an Stertinium deliret acumen.