Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Zmyrna quid et Colophon? maiora minorave [*]() fama,
  2. cunctane [*]() prae Campo et Tiberino flumine sordent?
  3. an venit in votum Attalicis ex urbibus una,
  4. an Lebedum laudas odio maris atque viarum?
  5. scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
  6. Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
  7. oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
  8. Neptunum procul e [*]() terra spectare furentem.
  9. Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
  10. aspersus, volet in caupona vivere; nec qui
  11. frigus collegit, furnos et balnea laudat
  12. ut [*]() fortunatam plene praestantia vitam;
  13. nec si te validus iactaverit Auster in alto,
  14. idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
  15. Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
  16. paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
  17. per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
  18. p.324
  19. dum licet ac voltum servat Fortuna benignum,
  20. Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens,