Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens,
  2. tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam
  3. grata sume manu, neu dulcia differ in annum;
  4. ut [*]() quocumque loco fueris vixisse libenter
  5. te dicas, nam si ratio et prudentia curas,
  6. non locus effusi late maris arbiter aufert,
  7. caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt,
  8. strenua nos exercet inertia: navibus atque
  9. quadrigis petimus bene vivere, quod petis hic est,
  10. est Ulubris, animus si te non deficit aequus.