Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
  2. cui non conveniet sua res, ut [*]() calceus olim,
  3. si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.
  4. p.318
  5. Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
  6. nec me dimittes [*]() incastigatum, ubi plura
  7. cogere quam satis est ac non cessare videbor,
  8. imperat aut servit collecta pecunia cuique,
  9. tortum digna sequi potius quam ducere funem.
  10. Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
  11. excepto quod non simul esses, cetera laetus.