Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. mutatae quatient. si quid mirabere, pones
  2. invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto
  3. reges et regum vita praecurrere amicos.
  4. Cervus equum pugna melior communibus herbis
  5. pellebat, donec minor in certamine longo
  6. imploravit opes hominis frenum que recepit;
  7. sed postquam victor violens [*]() discessit ab hoste,
  8. non equitem dorso, non frenum depulit ore.
  9. sic qui pauperiem veritus potiore metallis
  10. libertate caret, dominum vehet [*]() improbus atque
  11. serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
  12. cui non conveniet sua res, ut [*]() calceus olim,
  13. si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.
  14. p.318
  15. Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
  16. nec me dimittes [*]() incastigatum, ubi plura
  17. cogere quam satis est ac non cessare videbor,
  18. imperat aut servit collecta pecunia cuique,
  19. tortum digna sequi potius quam ducere funem.
  20. Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
  21. excepto quod non simul esses, cetera laetus.