Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. nempe inter varias nutritur silva columnas,
  2. laudaturque domus longos quae prospicit agros.
  3. Naturam expelles [*]() furca, tamen usque recurret,
  4. et mala perrumpet furtim fastidia [*]() victrix.
  5. Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
  6. nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
  7. certius accipiet damnum propiusve [*]() medullis,
  8. quam qui non poterit vero distinguere falsum,
  9. quem res plus nimio delectavere secundae,
  10. mutatae quatient. si quid mirabere, pones
  11. invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto
  12. reges et regum vita praecurrere amicos.
  13. Cervus equum pugna melior communibus herbis
  14. pellebat, donec minor in certamine longo
  15. imploravit opes hominis frenum que recepit;
  16. sed postquam victor violens [*]() discessit ab hoste,
  17. non equitem dorso, non frenum depulit ore.