Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. insanire putas [*]() sollemnia me neque rides,
  2. nec medici credis nec curatoris egere
  3. a praetore dati, rerum tutela mearum
  4. cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
  5. de te pendentis, te respicientis amici.
  6. Ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives,
  7. liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
  8. praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.