Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
  2. spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
  3. Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
  4. non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
  5. Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
  6. ne populum extrema totiens exoret [*]() harena,
  7. est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
  8. “solve senescentem mature sanus equum, ne
  9. peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.”
  10. Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;
  11. quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;
  12. condo et compono quae mox depromere possim.
  13. ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
  14. p.252
  15. nullius addictus [*]() iurare in verba magistri,
  16. quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
  17. nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
  18. virtutis verae custos rigidusque satelles;
  19. nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
  20. et [*]() mihi res, non me rebus, subiungere conor.
  21. Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque