Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
  2. te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
  3. humanis!” Varius mappa conpescere risum
  4. vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
  5. “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque
  6. responsura tuo numquam est par fama labori.
  7. tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
  8. sollicitudine districtum, ne panis adustus,
  9. ne male conditum ius adponatur, ut omnes
  10. praecincti recte pueri comptique ministrent.
  11. adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
  12. ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
  13. sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
  14. adversae nudare solent, celare secundae.”
  15. Nasidienus ad haec “tibi Di, quaecumque preceris,
  16. commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis”
  17. et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
  18. stridere secreta divisos aure susurros.’
  19. ‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
  20. redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum