Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut melius muria quod testa marina remittat.”
  2. interea suspensa gravis aulaea ruinas
  3. in patinam fecere, trahentia pulveris atri
  4. quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
  5. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
  6. sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
  7. filius inmaturus obisset, flere. quis esset
  8. finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
  9. tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
  10. te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
  11. humanis!” Varius mappa conpescere risum
  12. vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
  13. “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque
  14. responsura tuo numquam est par fama labori.
  15. tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
  16. sollicitudine districtum, ne panis adustus,
  17. ne male conditum ius adponatur, ut omnes