Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. erucas viridis, inulas ego primus amaras
  2. monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
  3. ut melius muria quod testa marina remittat.”
  4. interea suspensa gravis aulaea ruinas
  5. in patinam fecere, trahentia pulveris atri
  6. quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
  7. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
  8. sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
  9. filius inmaturus obisset, flere. quis esset
  10. finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
  11. tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
  12. te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
  13. humanis!” Varius mappa conpescere risum
  14. vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
  15. “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque