Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
  2. vino quinquenni, verum citra mare nato,
  3. dum coquitur — cocto Chium sic convenit, ut non
  4. hoc magis ullum aliud — ; pipere albo, non sine aceto,
  5. quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
  6. erucas viridis, inulas ego primus amaras
  7. monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
  8. ut melius muria quod testa marina remittat.”
  9. interea suspensa gravis aulaea ruinas
  10. in patinam fecere, trahentia pulveris atri
  11. quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
  12. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
  13. sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
  14. filius inmaturus obisset, flere. quis esset
  15. finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
  16. tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
  17. te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
  18. humanis!” Varius mappa conpescere risum
  19. vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
  20. “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque