Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. re vera pugnent, feriant vitentque moventes
  2. arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse
  3. subtilis veterum iudex et callidus audis.
  4. nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
  5. virtus atque animus cenis responsat opimis?
  6. obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
  7. tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
  8. quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
  9. nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
  10. inlusique pedes vitiosum ferre recusant
  11. corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
  12. furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
  13. nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
  14. non horam tecum esse potes, non otia recte
  15. ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,
  16. iam vino quaerens, iam somno fallere curam,
  17. frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.’
  18. ‘unde mihi lapidem?’ ‘quorsum est opus?’ ‘unde sagittas?’
  19. ‘aut insanit homo aut versus facit.’ ‘ocius hinc te
  20. ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.’