Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. non habitu mutatve loco peccatve superne,
  2. cum te formidet mulier neque credat amanti.
  3. ibis sub furcam prudens dominoque furenti
  4. conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
  5. evasti: credo, metues doctusque cavebis:
  6. quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
  7. possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
  8. cum semel effugit, reddit se prava catenis?
  9. “non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
  10. praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
  11. iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
  12. tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
  13. tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
  14. inposita haud umquam misera formidine privet?
  15. adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
  16. sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
  17. vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
  18. tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
  19. duceris ut nervis alienis mobile lignum.
  20. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,