Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
  2. aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
  3. aut quia non firmus rectum defendis et haeres
  4. nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
  5. Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
  6. tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
  7. ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
  8. vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
  9. quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
  10. Maecenas serum sub lumina prima venire
  11. convivam: “nemon’ oleum fert ocius? ecquis
  12. audit?” cum magno blateras clamore fugisque.
  13. Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
  14. discedunt. “etenim fateor me” dixerit ille
  15. “duci ventre levem, nasum nidore supinor,
  16. inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
  17. tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
  18. insectere velut melior verbisque decoris
  19. obvolvas vitium?” quid, si me stultior ipso
  20. quingentis empto drachmis deprenderis? aufer