Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. virtus atque animus cenis responsat opimis?
  2. obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
  3. tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
  4. quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
  5. nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
  6. inlusique pedes vitiosum ferre recusant
  7. corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
  8. furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
  9. nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
  10. non horam tecum esse potes, non otia recte
  11. ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,
  12. iam vino quaerens, iam somno fallere curam,
  13. frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.’
  14. ‘unde mihi lapidem?’ ‘quorsum est opus?’ ‘unde sagittas?’
  15. ‘aut insanit homo aut versus facit.’ ‘ocius hinc te
  16. ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.’
  1. ‘Ut Nasidieni iuvit te cena beati?