Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
- ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
- moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
- nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
- in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
- tincta super lectos canderet vestis eburnos
- multaque de magna superessent fercula cena,
- quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
- ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
- agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
- continuatque dapes nec non verniliter ipsis
- fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
- ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
- rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
- valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
- currere per totum pavidi conclave magisque
- exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
- personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vita
- est opus hac” ait et “valeas: me silva cavosque
- tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.”’