Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
  2. siccat inaequalis calices conviva solutus
  3. legibus insanis, seu quis capit acria fortis
  4. pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
  5. sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
  6. nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
  7. pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
  8. divitiis homines an sint virtute beati,
  9. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
  10. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  11. cervius haec inter vicinus garrit anilis
  12. ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
  13. sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
  14. rusticus urbanum murem mus paupere fertur
  15. accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
  16. asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
  17. solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille