Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
  2. ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
  3. o quando faba Pythagorae cognata simulque
  4. uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
  5. o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique
  6. ante larem proprium vescor vernasque procacis
  7. pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
  8. siccat inaequalis calices conviva solutus
  9. legibus insanis, seu quis capit acria fortis
  10. pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
  11. sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
  12. nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
  13. pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
  14. divitiis homines an sint virtute beati,
  15. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
  16. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  17. cervius haec inter vicinus garrit anilis
  18. ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
  19. sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
  20. rusticus urbanum murem mus paupere fertur