Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. scilicet egregii mortalem altique silenti.
  2. perditur haec inter misero lux non sine votis:
  3. o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
  4. nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
  5. ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
  6. o quando faba Pythagorae cognata simulque
  7. uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
  8. o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique
  9. ante larem proprium vescor vernasque procacis
  10. pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
  11. siccat inaequalis calices conviva solutus
  12. legibus insanis, seu quis capit acria fortis
  13. pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
  14. sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
  15. nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
  16. pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
  17. divitiis homines an sint virtute beati,
  18. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
  19. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  20. cervius haec inter vicinus garrit anilis