Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quicumque obvius est, me consulit: ‘o bone — nam te
  2. scire, Deos quoniam propius contingis oportet — ,
  3. numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu
  4. semper eris derisor.’ ‘at omnes Di exagitent me,
  5. si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra
  6. praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’
  7. iurantem me scire nihil mirantur ut unum
  8. scilicet egregii mortalem altique silenti.
  9. perditur haec inter misero lux non sine votis:
  10. o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
  11. nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
  12. ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
  13. o quando faba Pythagorae cognata simulque
  14. uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
  15. o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique
  16. ante larem proprium vescor vernasque procacis
  17. pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
  18. siccat inaequalis calices conviva solutus
  19. legibus insanis, seu quis capit acria fortis
  20. pocula seu modicis uvescit laetius. ergo