Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
  2. de sene gustarit tecum partita lucellum,
  3. ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
  4. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
  5. ex testamento sic est elata: cadaver
  6. unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
  7. scilicet elabi si posset mortua; credo,
  8. quod nimium institerat viventi. cautus adito
  9. neu desis operae neve immoderatus abundes.
  10. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
  11. ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque
  12. stes capite obstipo, multum similis metuenti.
  13. obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
  14. cautus uti velet carum caput; extrahe turba
  15. oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
  16. inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
  17. ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge:
  18. crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
  19. cum te servitio longo curaque levarit,
  20. et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes”