Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. libertusve senem delirum temperet, illis
  2. accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
  3. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
  4. expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
  5. laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
  6. Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
  7. perduci poterit tam frugi tamque pudica,
  8. quam nequiere proci recto depellere cursu?’
  9. ‘venit enim magnum donandi parca iuventus
  10. nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
  11. sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
  12. de sene gustarit tecum partita lucellum,
  13. ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
  14. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
  15. ex testamento sic est elata: cadaver
  16. unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
  17. scilicet elabi si posset mortua; credo,
  18. quod nimium institerat viventi. cautus adito
  19. neu desis operae neve immoderatus abundes.
  20. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra