Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’
  2. ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
  3. demissum genus Aenea, tellure marique
  4. magnus erit, forti nubet procera Corano
  5. filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
  6. tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
  7. ut legat orabit; multum Nasica negatas
  8. accipiet tandem et tacitus leget invenietque
  9. nil sibi legatum praeter plorare suisque.
  10. illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
  11. libertusve senem delirum temperet, illis
  12. accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
  13. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
  14. expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
  15. laudato. scortator erit: cave te roget; ultro