Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
  2. consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
  3. ten’ lapides varios lutulenta radere palma
  4. et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
  5. oblitum, quanto curam sumptumque minorem
  6. haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
  7. quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’
  8. ‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus
  9. ducere me auditum, perges quocumque, memento.
  10. nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
  11. non tamen interpres tantundem iuveris. adde
  12. voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
  13. non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
  14. non mediocris inest, fontis ut adire remotos
  15. atque haurire queam vitae praecepta beatae.’
  1. ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
  2. responde, quibus amissas reparare queam res
  3. artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
  4. non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
  5. adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut