Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,
  2. non prius exacta tenui ratione saporum.
  3. nec satis est cara piscis averrere mensa
  4. ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
  5. languidus in cubitum iam se conviva reponet.
  6. umber et iligna nutritus glande rotundas
  7. curvat aper lances carnem vitantis inertem;
  8. nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
  9. vinea submittit capreas non semper edulis.
  10. fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
  11. piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
  12. ante meum nulli patuit quaesita palatum.
  13. sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
  14. nequaquam satis in re una consumere curam,
  15. ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
  16. quali perfundat piscis securus olivo.
  17. Massica si caelo suppones vina sereno,
  18. nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
  19. et decedet odor nervis inimicus; at illa
  20. integrum perdunt lino vitiata saporem.