Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. aegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primum
  2. aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
  3. ad summum totus moduli bipedalis, et idem
  4. corpore maiorem rides Turbonis in armis
  5. spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
  6. an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
  7. tanto dissimilem et tanto certare minorem?
  8. absentis ranae pullis vituli pede pressis
  9. unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
  10. belua cognatos eliserit: illa rogare,
  11. quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
  12. ‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque
  13. se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit,
  14. ‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago.
  15. adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
  16. quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
  17. non dico horrendam rabiem — ’ ‘iam desine.’ ’ — cultum
  18. maiorem censu — ’ ‘teneas, Damasippe, tuis te.’
  19. ’ — mille puellarum, puerorum mille furores — ’
  20. ‘o maior tandem parcas, insane, minori.’