Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’
  2. qui species alias veris scelerisque tumultu
  3. permixtas capiet, commotus habebitur atque
  4. stultitiane erret nihilum distabit an ira.
  5. Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
  6. cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
  7. stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
  8. siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
  9. huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
  10. Pusam aut Pusillam appellet fortique marito
  11. destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
  12. praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
  13. quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,
  14. integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava
  15. stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
  16. et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
  17. hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
  18. nunc age luxuriam et nomentanum arripe mecum.
  19. vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
  20. hic simul accepit patrimoni mille talenta,