Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
  2. excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
  3. effundi saccos nummorum, accedere pluris
  4. ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
  5. ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’
  6. ‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’
  7. ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque
  8. ingens accedit stomacho fultura ruenti.
  9. tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’
  10. ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,
  11. quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
  12. quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
  13. stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
  14. continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
  15. ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato
  16. ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
  17. quod latus aut renes morbo temptentur acuto
  18. non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
  19. hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
  20. naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone