Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
  2. pauper Opimius argenti positi intus et auri,
  3. qui Veientanum festis potare diebus
  4. Campana solitus trulla vappamque profestis,
  5. quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
  6. iam circum loculos et clavis laetus ovansque
  7. curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
  8. excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
  9. effundi saccos nummorum, accedere pluris
  10. ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
  11. ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’
  12. ‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’
  13. ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque
  14. ingens accedit stomacho fultura ruenti.
  15. tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’
  16. ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,
  17. quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
  18. quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
  19. stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
  20. continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.