Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. aversus mercaturis: delirus et amens
  2. undique dicatur merito. qui discrepat istis,
  3. qui nummos aurumque recondit, nescius uti
  4. conpositis metuensque velut contingere sacrum?
  5. siquis ad ingentem frumenti semper acervum
  6. porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
  7. audeat esuriens dominus contingere granum
  8. ac potius foliis parcus vescatur amaris;
  9. si positis intus Chii veterisque Falerni
  10. mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre
  11. potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
  12. octoginta annos natus, cui stragula vestis,
  13. blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
  14. nimirum insanus paucis videatur, eo quod
  15. maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
  16. filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
  17. dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
  18. quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
  19. unguere si caules oleo meliore caputque
  20. coeperis inpexa foedum porrigine? quare,