Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
  2. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
  3. sive diem festum rediens advexerit annus,
  4. seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
  5. accedent anni, tractari mollius aetas
  6. imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
  7. quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
  8. dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
  9. rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
  10. illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
  11. tardius adveniens vitiatum commodius quam
  12. integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
  13. heroas natum tellus me prima tulisset.
  14. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
  15. occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
  16. grande ferunt una cum damno dedecus. adde
  17. iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
  18. et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
  19. as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis
  20. iurgatur verbis: ego vectigalia magna