Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
  2. hoc potius quam gallina tergere palatum,
  3. corruptus vanis rerum, quia veneat auro
  4. rara avis et picta pandat spectacula cauda:
  5. tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
  6. quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
  7. carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
  8. inparibus formis deceptum te petere esto:
  9. unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
  10. captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
  11. Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
  12. mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
  13. ducit te species, video: quo pertinet ergo
  14. proceros odisse lupos? quia scilicet illis
  15. maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
  16. ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
  17. ‘porrectum magno magnum spectare catino
  18. vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
  19. praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
  20. putet aper rhombusque recens, mala copia quando