Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vitalis metuo et maiorum nequis amicus
  2. frigore te feriat.’ ‘quid? cum est Lucilius ausus
  3. primus in hunc operis conponere carmina morem
  4. detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
  5. cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
  6. duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen
  7. ingenio offensi aut laeso doluere Metello
  8. famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
  9. primores populi arripuit populumque tributim,
  10. scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
  11. quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
  12. virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
  13. nugari cum illo et discincti ludere, donec
  14. decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
  15. infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
  16. cum magnis vixisse invita fatebitur usque
  17. invidia et fragili quaerens inlidere dentem
  18. offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,
  19. dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
  20. sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti