Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
  2. cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
  3. sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
  4. proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,
  5. expugnabis: et est qui vinci possit eoque
  6. difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
  7. muneribus servos corrumpam; non, hodie si
  8. exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
  9. occurram in triviis, deducam. nil sine magno
  10. vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce
  11. Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
  12. qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis et