Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- aut valeo stare aut novi civilia iura;
- et propero quo scis.’ ‘dubius sum, quid faciam’, inquit,
- ‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille,
- et praecedere coepit; ego, ut contendere durum
- cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’
- hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’
- ‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes
- magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
- hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
- summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic,
- quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
- nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
- ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
- cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
- sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
- proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,
- expugnabis: et est qui vinci possit eoque
- difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
- muneribus servos corrumpam; non, hodie si
- exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,