Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ast inportunas volucres in vertice harundo
  2. terret fixa vetatque novis considere in hortis.
  3. huc prius angustis eiecta cadavera cellis
  4. conservus vili portanda locabat in arca;
  5. hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
  6. Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
  7. mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
  8. hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
  9. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
  10. aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
  11. albis informem spectabant ossibus agrum,
  12. cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
  13. hunc vexare locum curae sunt atque labori
  14. quantum carminibus quae versant atque venenis
  15. humanos animos: has nullo perdere possum
  16. nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
  17. protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
  18. vidi egomet nigra succinctam vadere palla
  19. Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
  20. cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque