Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
  2. diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
  3. canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
  4. excidere atque herbas atque incantata lacertis
  5. vincula cum magno risuque iocoque videres.
  1. Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,
  2. nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
  3. accurrit quidam notus mihi nomine tantum:
  4. arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’
  5. ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’
  6. cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille
  7. ‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris
  8. hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens
  9. ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
  10. dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
  11. manaret talos. ‘o te, Bollane, cerebri
  12. felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille
  13. garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
  14. nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire:
  15. iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;